Pagina domestica - Latine

Saint Lawrence Press ad hoc conditum est, ut Ecclesiæ Romanæ liturgia a maioribus tradita conservaretur, ac ut quivis cognoscere posset quibus et qualibus modis liturgia cum antea tum post Concilium Vaticanum II mutata esset. Quapropter ‹‹ Saint Lawrence Press›› quotannis Ordinem Recitandi typis expressum in lucem edit.

Ordo recitandi continet omnia constitutiva elementa, quæ sive ad persolvendum in dies singulos Officium Divinum, sive ad Missam celebrandam per annum liturgicum necessaria sunt.

Saint Lawrence Press societas omnino propria est. Quæ nec cœtus religiosus est, nec ad quemlibet cœtum aut sodalicium religiosum pertinet. Quoniam moderatoribus nullum munus pro officiis redditur, quodcumque lucri ex venditionibus manet ad investigandam operis Dei orthopraxin adhibetur.

 Hunc locum tange si vis Ordinem per interrete impetrare